라틴어 문장 검색

In aeneam linamentum ardens conjicitur, ac sic os ejus corpori aptatur, imprimiturque, donec inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 1:5)
Ac si cetera defecerunt, caliculus quoque, aut pultarius oris compressioris, ei rei commode aptatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 2:4)
Malagmata quoque huic rei aptantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:9)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille potius aptatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:1)
cui rei protinus intervalla quoque foraminum aptata sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:6)
Dixit et ornatus, dederant quos nuper ovantes Nereides, collo membrisque micantibus aptat.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:181)
quis magis enodes laterum detorqueat arcus, quis voci digitos, oculos quis moribus aptet?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:211)
o si non cupidis essem praereptus ab astris, exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis impia diversis aptarem membra quadrigis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:161)
succurrere velis, exhaurire fretum, varios aptare rudentes omnibus et docti iussi parere magistri.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:94)
per tot certamina docto crede seni, qui te tenero vice patris ab aevo gestatum parva solitus donare pharetrasº atque aptare breves umeris puerilibus arcus:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:184)
namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit aut armis domuit, varios aptantur in usus imperii;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae29)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
rigidi cur vincula ferri vix aptanda feris molles meruere lacerti?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:38)
haec post cunabula dulci ferre sinu summoque Iovi deducere parvam sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:95)

SEARCH

MENU NAVIGATION