라틴어 문장 검색

Maenius, ut rebus maternis atque paternis fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1513)
adiecere bonae paulo plus artis Athenae, scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum atque inter silvas Academi quaerere verum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 224)
has primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:1)
vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:2)
nam id quoque est docilis naturae, sic tamen, ut ea quae discit effingat, non habitum forte et ingressum et si quid in peius notabile est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:5)
nec vitia ebrietatis effingat neque servili vernilitate imbuatur nec amoris, avaritiae, metus discat adfectum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 383:1)
nos, qui oratorem studemus effingere, non arma sed tympana eloquentiae demus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 285:2)
nam cum etiam veros dolores mitiget tempus, citius evanescat necesse est illa, quam dicendo effinximus, imago;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 46:1)
Non parum significanter etiam illa in scholis ἤθη dixerimus, quibus plerumque rusticos, superstitiosos, avaros, timidos secundum condicionem propositionum effingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 90:2)
nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 109:2)
sed placebat propter sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae poterat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 128:2)
ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se, quae legerunt, effingi arbitrantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 146:1)
nec vero saltem iis, quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit, sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit effluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 148:3)
sed his ipsis media interiacent multa, et ut facies, quanquam ex paucissimis constat, differentiam, ita vox, etsi paucas, quae nominari possint, continet species, propria cuique est, et non haec minus auribus quam oculis illa dinoscitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 165:1)
nam sonis homines ut aera tinnitu dinoscimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 178:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION