라틴어 문장 검색

Eget uero, inquit, eo quod quisque desiderat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:12)
Eget, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:13)
— Qui uero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:14)
Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio quo suam pecuniam quisque tueatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:25)
— Atqui non egeret eo nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:27)
An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:7)
nam si quid est quod in ulla re imbecillioris ualentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:10)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
— Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta uiribus possit, quod sit clarum atque reuerendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:23)
fit enim ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat etiam id quod maxime petebat, potens esse, desistat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:7)
alioquin si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:7)
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent.
(카이사르, 내란기, 3권 32:10)
His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat.
(카이사르, 내란기, 3권 59:2)
sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant.
(카이사르, 내란기, 3권 59:4)
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION