라틴어 문장 검색

egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 49:1)
ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 86:1)
sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 242:3)
senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 21:1)
ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro egregie bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et nova indignum fecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 443:1)
namque habent et statuas amplas factas egregie et minora sigilla floresque et acanthos eleganter scalptos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장18)
in Italia Arretio vetustum egregie factum murum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장34)
at qui non minore studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna civibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말8)
is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio supervacuorum conservavit auctoritatem totius operis distributione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장29)
Non audeo quidem, inquit, ad ista, Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium in ipsius paterno genere fuit noster ille amicus, dignus huic ad imitandum, Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra Galli studia disputanti in ore semper erat ille de Iphigenia Achilles:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION