라틴어 문장 검색

Nam ubicunque se contulit magna cum severitate et stricta inquisitione, partim iure militari, partim via iustitiae ordinaria, animadvertebat in eos qui rebellioni praeteritae adhaeserant, eique vires praebuerant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:8)
doloris, quod nondum Deo placuerit permittere ei ut gladium conderet (quod maxime expetebat, praeterquam in administratione iustitiae), sed quod toties compulsus sit ensem stringere ad proditorios et seditiosos subditos resecandos, quos (ut videtur) Deus reliquit (inter multos bonos aliquos malos) tanquam inter Israelitas Cananaeos, veluti spinas in lateribus suis, ad eos tentandos et probandos, etsi is semper fuerit rerum exitus (sit nomen Domini ob hoc benedictum) ut malitia eorum in caput proprium reciderit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 21:5)
In quibus duabus actionibus negari non potest subditorum utruiusque regis enses strictos fuisse, et sanguinem utrinque hausisse, atque simul intentiones et affectus utriusque regis, quatenus ad confoederatos et affines, suos longe diversos extitisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 18:4)
Tandem, paucis annis elapsis, postquam in adolescentem formosum crevisset, a quodam ex ducissae Margaretae exploratoribus ad eam deductus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:10)
Verum in hoc eum indole propria ita instar anguillae lubricum et elabendum promptum repperit ut ingenio eius et dexteritati facile confideret, ideoque minus in eo laboravit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:21)
Hos duos in turre incarcerari iussit rex, et stricte examinari de nece principum illorum innocentium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:13)
Post diem unum aut alterum elapsum convocavit concilium secretum et electum, atque Cliffordum ad conspectum suum admisit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:5)
Itaque post sex hebdomadarum spatium elapsum (quam moram rex honorifice interposuit, tam ut fratris intercessioni spatium daret quam ut palam fieret se non sine conflictu quodam animi ad hoc compulsum) altae proditionis condemnatus est, et statim post decapitatus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:20)
Etiam ipso regno Neapolitano universo potitus est gladium vix stringendo.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:5)
Atque revera praesentibus aulicis facile constabat regem magnopere laetari ob nuncium de Perkini in Anglicum solum adventu, ubi nulla ei spes erat per terram elabendi, sperans iam se liberatum in posterum iri secretis illis convulsionibus quae diu cor eius obsederant et interdum somnos suos in medio faelicitatis abruperant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 10:2)
Paulo post, cum Perkinus se quis esset melius cognovisset, stricte examinatus est, et capta eius confessione factum breve vel extractum earum rerum quas divulgari consentaneum foret, quod typis commissum et publicatum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:11)
Navis vero in qua rex et regina vehebantur (cum duabus aliis naviculis solis) lacerata et vix a furore tempestatis elapsa Waimoutham appulit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:4)
Itaque recte respondit ille, qui, cum suspensa tabula in templo ei monstraretur eorum qui vota solverant, quod naufragii periculo elapsi sint, atque interrogando premeretur, anne tum quidem Deorum numen agnosceret, quaesivit denuo, At ubi sunt illi depicti qui post vota nuncupata perierint?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:4)
In lucem iam edere mihi visum est Delibationes meas, quae ex omnibus meis operibus fuerunt acceptissimae, quia forsitan videntur prae ceteris hominum negotia stringere, et in sinus fluere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:3)
Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION