라틴어 문장 검색

Illic vulpecula idiotam bruti exuens animalis, ad meliorem hominis anhelabat astutiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:165)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Et quae qualitates inter elementa mediatrices conveniunt, hae eaedem inter quatuor humores pacis sanciunt firmitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:22)
Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:23)
In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, [0463C] piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:8)
Propterea equi, asini, cameli, muli, boves, multaque animalia eodem fine gravissimae sitis exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 2:5)
Dux ergo, astutum et pessimum animal considerans in feritate audaci resistere, motus animo, vehementer indignatur, et verso mucronis acumine, temerario et caeco impetu propinquat belluae ut jecur ejus perforaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:10)
Et principibus satisfaciens donis et verbis pacificis, ductorem viae per montana juxta littora maris, ubi loca semitarum perplexa et ignota erant, virum aetate senem concessit, qui eos a littore maris via reflexa per angustas fauces montis tam arcta semita duxit, ut vix homo post hominem, animal post animal incederet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:4)
cujus in medium per noctem rivulus congregatus adunatur, de quo in die cives utuntur et animalia adaquantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:9)
quem facili pede et saltu facie ad faciem sibi occurrentem ejusdem gladii acutissimi [0606B] ictu percussit, ac fortiter cerebro ejus in partes diviso, crudele et intrepidum animal in campestribus mortuum reliquit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:4)
Omne animal diligit simile sibi, sic etomnis homo proximum sibi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 39:33)
--Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:22)
Et isti burgenses postquam volebant animalis naturam sibi assumere, mitissimi animalis naturam sibi debuissent vendicare;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 123:43)
(9) Item, Ptolemaeus dicit, quod elector melius pronosticatur, qui signa futurorum accipit a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, qui apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus vel aliquo huiusmodi;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION