라틴어 문장 검색

Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata, [0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:141)
In praefatae autem virginis adventu, quasi suas renovando naturas, omnia solemnizare crederes elementa.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:9)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
Et quae qualitates inter elementa mediatrices conveniunt, hae eaedem inter quatuor humores pacis sanciunt firmitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:22)
Undeait Apostolus in epistola ad Timotheum, "Omnis creatura Dei bona," respectutamen possidentium eas quandoque mala et male dicuntur, nam si a bono hominepossideantur, bone sunt;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:4)
Si ergobonus fueris, omnibus creaturis licite uti poteris, sed non abuti.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:8)
Nam libido est inproba voluntasutendi creatura propter se.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 51:12)
et divitiæ et opes temporales, quantum in se, bonæ sunt, "quiaomnis creatura Dei bona;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 251:5)
Mulus dicitse Dei creaturam esse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:17)
sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:3)
Nullum benefactum procedit ex creaturaad creaturam nisi ex deo procedat;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:10)
(9) Item, Ptolemaeus dicit, quod elector melius pronosticatur, qui signa futurorum accipit a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, qui apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus vel aliquo huiusmodi;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 10:1)
Ex duobus ergo habet mutabilitatem, scilicet exqualitatibus elementorum, per quas defertur ad generata, et ex esse generatorum, in quo est sicut in subiecto.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 7:20)
His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION