라틴어 문장 검색

memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
Tiberius artem quoque callebat qua verba expenderet, tum validus sensibus aut consulto ambiguus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장7)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)
"Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:12)
"Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:6)
"Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:13)
"Eloqui metuo, palam certe:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 19:5)
14 Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:2)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)
Positis et solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis habere videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis humanis et ratione humana radicantur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:5)
Cognitum tamen perspectumque habetur, linguam Anglicanam eum penitus calluisse, et in scientiis mathematicis, aliisque id genus, doctissime exstitisse eruditum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.13)
Si Camaenae omnes, si facundia et suadela ipsa mihi centum ora, vocem ferream, linguamque Ciceronem ipsum eloquio vincentem, darent, haudquaquam Washingtonii Iaudem, tam multis et variis meritis dignam, memorare aut praedicare possum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.28)
Imperare sibi (quod, proculdubio, imperium maximum est,) adeo probe callebat, ut, in irarum aestu maximo, sese comem et urbanum semper praebuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.67)
Rebus in arduis semper fere versatus, hominum naturam optime callebat, et rationem optimam proposita assequendi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.82)
quod si, hi viri, forte reputaverint, quam difficile sit, Graecam et Romanam linguas ad amussim callere, quamque multum temporis, in earum studio prosequendo, necessario insumendum sit, et, denique, quam pauci de linguarum earum doctoribus, vere eruditi et doctrina exculti sint, certe scriptori culpam, si qua sit, condonare et ignoscere haud gravabuntur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION