라틴어 문장 검색

Cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim, qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale, quod declarare possit, quid futurum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 41:2)
Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 93:5)
divina cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim, qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri opimi iecur aut cor aut pulmo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 41:2)
argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, nos circum latices gelidos fumantibus aris, aurigeris divom placantes numina tauris, sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai, vidimus immani specie tortuque draconem terribilem, Iovis ut pulsu penetrabat ab ara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:5)
scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 4:2)
istim enim emanant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 21 2:2)
tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 6:7)
denique invidiosum tibi sit, si emanarit porro significatio ulla intercessit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 2:5)
ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:1)
ex quo emanent etiam qui communes appellantur loci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 1:2)
Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 1:2)
quae patimur, multo spicula felle madent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 66:1)
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 26)
ergo alii noceant miseris optentque timeri, tinctaque mordaci spicula felle gerant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 333)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)

SEARCH

MENU NAVIGATION