라틴어 문장 검색

hanc emendationem criminum meorum non possum promittere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 1:4)
Vltima Olynthii deprecatio est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:17)
Nil minus quam irasci punientem decet, cum eo magis ad emendationem poena proficiat, si iudicio lata est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 90:1)
Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:5)
Vltima Olynthii deprecatio fuit:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.11)
quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem116)
neque enim quisquam etiam sibi bene conscius plus facere praesumpsit, si quis tamen vestrae correptionis orbitarn non reliquit, quippe cum ea ipsa, quae legimus, parcentis verba censurae maxuma 1 emendationis incitamenta sint.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
quotiens aliquem mentis perfidae figmenta ponentem sanam respondere doctrinam fidem credere, viam tenere vitam sperare suadetis, quis vos dubitet in huius emendatione conversi, qui iam sit liber ab haeresi, liber ab hypocrisi, liber ab schismate, purgatissimum propositionis panem cum sinceritatis et veritatis azymis dedicaturos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 6:1)
Verum si esse desisti, quare aliis locum emendationis abscidas?
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 760)
Ita nomen emendationi imputatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 3:4)
Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 11:1)
Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:10)
siquas fortasse fraternitati uestrae sacerdotum uel aliorum culpas intulerit, una cum eo residentes subtili cuncta inuestigatione perquirite, et ita uos in ea, quae Deum offendunt, et ad iracundiam prouocant, districtos ac sollicitos exhibete, ut ad aliorum emendationem et uindicta culpabilem feriat, et innocentem falsa opinio non affligat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.9)
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.4)
Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, siue pro gratiarum actione exauditae suae deprecationis, siue etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat, ideoque pro eis, quasi pro suae gentis aduenis, supplex orabat ad Dominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION