라틴어 문장 검색

ex quibus latebris vel angustiis rursus emergens ad aestivum hemisphaerium, tamquam enascens, in augmenta porrigitur, et tunc ad regnum suum pervenisse iam creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 15:2)
Nam scaturigines ex omni parte emergentes sic eleganter expressit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 24:3)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis, ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:1)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
nos enim συζυγίαν nervorum vocamus, cum bini nervi pariter emergunt et in locum certum desinunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:3)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Tollere silva comas, stagnis emergere colles Incipiunt, visoque die durescere valles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:4)
Furias putavi nocte Ditis emersas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII3)
Masculus intravit fontis, emersit utrumque:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXIV Hermaphroditus marmoreus1)
alibi ait qua Ditem patrem emersisse ab inferis putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 27314)
inolescere concrescere, ut udoque docent inolescere libro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7382)
feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, ut concrescunt subitae currenti in flumine crustae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1154)
Asia propter adulterium pertulit bella, quae remanente adultero finita esse nihil profuit, ut cum indignatione sit dictum, dum primum vindicatur adulterium, aliud rursus emersit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2686)

SEARCH

MENU NAVIGATION