라틴어 문장 검색

Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 19:1)
lex haec data est caducis deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas, sed dum pererrat omnes quies amica venas pectusque feriatum placat rigante somno, liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras quae sunt operta cernit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum5)
funale textum conserit, suto quod inplet corpore, emensus et multum freti inter procellas excutit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.137)
Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, cum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:3)
Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuvenes muroque subibant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:6)
atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:3)
"Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:1)
Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo, profuerit meminisse magis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:12)
i pete unguentum, puer, et coronas et cadum Marsi memorem duelli, Spartacum siqua potuit vagantem fallere testa.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 145)
cur, inprobe, carae non aliquid patriae tanto emetiris acervo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:11)
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar, Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:6)
Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 1:1)
Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:3)
per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:11)
Non maria emetienda :
(세네카, 행복론, Liber II 161:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION