라틴어 문장 검색

Sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis impiatae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 36:1)
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 12:1)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)
Ferrum inter axiculos duos firmum compaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita componit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium illigatus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 2:1)
Hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre, Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte, Carmaniae promuntorio, contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine impedimento cernatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 10:2)
Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 15:2)
Inter quas Apamia eminet, Mesene cognominata, et Teredon et Apollonia et Vologessia, hisque similes multae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:2)
Inter alia tamen eminet Susa, saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 26:2)
Eratque piaculum aras adire, vel hostiam contrectare, antequam magus, conceptis precationibus, libamenta diffunderet praecursoria.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:2)
Hinc Sogdiani agunt sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluunt navium capacissimi, Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites, in campestrem planitiem fluvii decurrentes, Oxiam nomine paludem efficiunt, late longeque diffusam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 59:1)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)
Insultantesque nobis longius Persae, nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus, et insolita temptamenta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 7:2)
Postridie exercitu sedatius procedente, extremos qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, necopinantes Persae adorti, negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc citius intellecto, per patulas valles late diffusus, tantam molem discriminis, vulneratis qui supervenerant, reppulisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 5:1)
Eminuit tamen inter varies certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 19:2)
Felicitas ita eminuit, ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquamdiu bonae gubernatricis evectus, victoriosis cursibus difficultates superstaret immensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION