라틴어 문장 검색

In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장33)
Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장15)
aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:3)
quod prominens leuiter uentriculo insidet, et in quattuor fibras diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:2)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:4)
rubor est, superque eum non nimium pusulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae aut pallidae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 1:4)
Si id nimium supercreuit, temptanda squama aeris est, quae lenissima ex adurentibus est, eatenus ne quid eminere patiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:2)
At THYMION nominatur, quod super corpus quasi uerrucula eminet, ad cutem tenue, supra latius, subdurum et in summo perasperum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:1)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 29:2)
superque eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 25:4)
Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 17장 1:1)
Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:5)
Commune omnibus est umbilicum indecore prominere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:4)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:1)
Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION