라틴어 문장 검색

en alio laedor graviore Pothino et patior maius Phario scelus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:292)
en quales sese diffudit in actus parva quies, quantum nocuerunt otia ferri!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:74)
en iterum calcat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:163)
non, si perfida nacti penetrabile tempus inrupere Getae, nostras dum Raetia vires occupat atque alio desudant Marte cohortes, idcirco spes omnis abit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:95)
sanguinis en fetum mater amare timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca2)
en adsum;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum12)
en moveo plausus!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem9)
en pallidus omnia laudo et clarum repeto terque quaterque "sophos"!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem10)
nam perfidus obice regis prodidit Oenomai deceptum Myrtilus axem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae81)
despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem perfidus, et spatio debilitatur amor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium8)
en iterum convulsa feror."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia75)
en nova Ledaeis suboles fulgentior astris, ecce mei cives, quorum iam Signifer optat adventum stellisque parat convexa futuris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:119)
en audet noti Cytherea pudoris ostentare suos post Lemnia vincula vultus!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:170)
en ora fatiscunt vulneribus grandesque rubent in pectore sulci.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:277)
immemor en uterus crebro contunditur ictu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:278)

SEARCH

MENU NAVIGATION