라틴어 문장 검색

Refragari videntur experimenta quaedam de sono in vasis aere vacuis propagato, sed vasa aere omni evacuari vix possunt;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 57:1)
Sunt enim quaedam adulescentium auribus danda, praesertim si materia non refragetur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 5:2)
Proinde hoc te non moveat, si cetera non refragantur, quae velim quam diligentissime examines.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 9:1)
Omnem rem modo seni Quo pacto se haberet enarramus ordine:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 316)
hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 382)
grammaticus quoque si de loquendi ratione disserat, si quaestiones explicet, historias exponat, poëmata enarret, tot illa discent quot audient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:2)
quanquam Varro in eo libro, quo initia Romanae urbis enarrat, lupum feminam dicit Ennium Pictoremque Fabium secutus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 233:4)
tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi sua voluntate;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 33:1)
at non historia cesserit Graecis, nec opponere Thucydidi Sallustium verear, neque indignetur sibi Herodotus aequari T. Livium, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris, tum in supra quam enarrari potest eloquentem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 102:1)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
Facilius natura intellegitur quam enarratur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 11:1)
tractare totas, ede et enarra omnia.
(세네카, Troades 1097:1)
licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:2)
Nec ab re est unum e pluribus, quae ad hanc crucem patrata sunt, uirtutis miraculum enarrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:1)
nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 729:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION