라틴어 문장 검색

atque ibi enarratum quid sint hostiae succidaneae, quid item porca praecidanea ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 1:2)
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 49:1)
Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 1:1)
Faceta responsio M. Ciceronis, amolientis a se crimen manifesti mendacii.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 1:1)
HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 2:1)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
LAUDABAT venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo Saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 2:1)
Lege, inquit, tu mihi potius quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 5:1)
Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata, super casu vocativo vocabuli quod est egregius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 1:1)
Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 3:1)
Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege quam diximus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 12:1)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 1:1)
Antonii Iuliani in convivio ad quosdam Graecos lepidissima responsio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 1:1)
Atque ibi Iulius Celsinus admonuit, in tragoedia quoque Enni quae Iphigenia inscripta est, id ipsum de quo quaerebatur scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION