라틴어 문장 검색

"Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:4)
cum denique iam luce clarissima vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem praeteriremus, inter ipsas turbelas, Graecorum genuino sermone nomen augustum Caesaris invocare temptavi, et " O " quidem tantum disertum ac validum clamitavi, reliquum autem Caesaris nomen enuntiare non potui:
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:3)
"Quo metu statim completo caelesti theatro, pro sede sublimi sedens procerus Iuppiter sic enuntiat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:168)
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)
ergo quod solum potest sine piaculo ad profanorum intellegentias enuntiari, referam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:15)
Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIII 6:1)
Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 5:2)
Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.
(불가타 성경, 집회서, 46장23)
et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
(불가타 성경, 집회서, 49장18)
Idcirco haec dicit Dominus contra prophetas, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: "Gladius et fames non erit in terra hac": In gladio et fame consumentur prophetae illi;
(불가타 성경, 예레미야서, 14장15)
"Dominus dedit te sacerdotem pro Ioiada sacerdote, ut sis praefectus in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in vincula.
(불가타 성경, 예레미야서, 29장26)
Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
(불가타 성경, 요엘서, 3장1)
Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: "Ne prophetetis".
(불가타 성경, 아모스서, 2장12)
Leo rugit, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장8)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION