라틴어 문장 검색

dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:7)
Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 9 2:2)
dein ne amicis nihil tribuamus, epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra legem et quidem aliquanto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 3:7)
cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me ut domum ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres, tum cum etiam, si meministi, ut haec φιλοσοφούμενα scriberem tu me impulisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 6:4)
ad quem qui me parum patriae amantem esse existimant rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentis ventitare reperies.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 10:2)
a. 708 (46). M. CICERO S. D. n SVLPICIO IMfl Cum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter nos officiorum facere posse ut honori tuo deessem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 774)
post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:6)
cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:1)
Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:4)
sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 11:5)
tum litore curvo exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:18)
"Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 9:3)
Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:11)
Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris factus honos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION