라틴어 문장 검색

Circa autumni vero tempora Karlomannus rex in pago Vithmau villa Melnaco contra Latverum cum exercitu ad custodiam regni resedit, Northmanni vero Octobrio mense finiente Latverum cum equitibus et peditibus atque omni suppellectili veniunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:8)
ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:1)
Clipeus fortium eius ruber, viri exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando praeparat bellum, et equites agitantur.
(불가타 성경, 나훔서, 2장4)
hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis praeterea et maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut invito Eumene elabi non posset, pacem ab eo petiit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 353:1)
Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'. Acilium consulem missurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 48:1)
alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 15:2)
quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et ni quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 473:1)
Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iovis Feretri templo intulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 347:4)
exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 221:1)
Qui statim collecto exercitu, Tankradus quidem in circuitu Antiochiae, [0631D] Baldewinus Rohas ad septingentos equites et pedites mille, die statuto, unanimiter ad ipsam Antiochiam convenerunt, Willhelmo Pictaviensi principe in eodem comitatu assumpto, qui nuper post Pascha Domini a Jerusalem adorato sepulcro Dominico ad Tankradum redierat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:4)
Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 46장4)
Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 9장 13:2)
exercitum a. d. vi K. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus, Vienna equites mille via breviore praemisi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 9 4:1)
omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION