라틴어 문장 검색

Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:17)
Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam;
(카이사르, 히스파니아 전기 22:13)
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex;
(카이사르, 히스파니아 전기 30:1)
Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus].
(카이사르, 히스파니아 전기 30:10)
Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:6)
Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:7)
Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:7)
Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)
Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:4)
qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:5)
Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:6)
Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:5)
Quae prius quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:8)
De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:4)
Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 68:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION