라틴어 문장 검색

grande sonat metuique iubet Septembris et Austri adventum, nisi se centum lustraverit ovis et xerampelinas veteres donaverit ipsi, ut quidquid subiti et magni discriminis instat in tunicas eat et totum semel expiet annum, hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis verticibus timidum caput abluet, inde superbi totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis erepet genibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI264)
nam siquid mortale e cunctis partibus esset, ex oculis res quaeque repente erepta periret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:5)
Multaque tum tellus etiam portenta creare conatast mira facie membrisque coorta, androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum, orba pedum partim, manuum viduata vicissim, muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta, vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu, nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:7)
quae imago, praeter quod lugentis est, ut diximus, deae, terrae quoque hiemalis est, quo tempore obnupta nubibus sole viduata stupet, fontesque veluti terrae oculi uberius manant, agrique interim suo cultu vidui maestam faciem sui monstrant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:2)
Quemadmodum igitur quod sacrum ad deos ipsos mitti non poterat a se tamen dimittere non dubitabant, sic animas, quas sacras in caelum mitti posse arbitrati sunt, viduatas corpore quam primum ire illo voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 7:1)
— Coram quem quaeritis adsum, Troius Aeneas Libycis ereptus ab undis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 13:1)
Mihi si merces erepta laborum est, His saltem longi, non cum duce, praemia belli Reddantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:26)
Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:38)
Dum cupit in seciam Gyareus erepere puppim, Excipit immissum suspensa per ilia ferrum, Adfixusque rati, telo retinente, pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:49)
regnumque sorori Ereptum est, soceroque nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:41)
Excussit cristas galeis capulosque solutis Perfudit gladiis, ereptaque pila liquavit, Aethereoque nocens fumavit sulfure ferrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:49)
Gentes Mars iste futuras Obruet, et populos aevi venientis in orbem Erepto natale feret.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:37)
delapsaque coelo Arma timent gentes, hominumque erepta lacertis A superis demissa putant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:39)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam, Visa sibi est rapto bis viduata viro.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXX4)

SEARCH

MENU NAVIGATION