라틴어 문장 검색

ergo ea aqua non inpudico morbi vitio, sed humanitatis dulcedine mollitis animis barbarorum eam famam est adepta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장56)
Utamur ergo haereticis, non ut eorum approbemus errores, sed ut Catholicam disciplinam adversus eorum insidias asserentes vigilantiores et cautiores simus, etsi eos ad salutem revocare non possumus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:14)
Vix satis expressit uotum, cum uota iubentis Certatim complere student seseque sorores Accingunt operi nec mens discordat ab actu, Non a mente manus, sed eam delegat in actum Affectus mentis, manus ergo predicat extra Quod mens intus habet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 22:2)
Ergo uirum ferit et uires consumit in illo, Sed iuuenis stat securus sub mole securis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:5)
Ergo hoc significari videtur non solum operis nostri, sed etiam sermonis qui est magis domesticus, rationem Domino esse reddendam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:6)
Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:2)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
modo ergo cornicem de nulla harum parte venisse dicit, sed ab antica ad sinistram partem volasse et in cava ilice consedisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 155)
Capit ergo visus speciesque rerum quibus ad impetus evocetur, sed turbidas et confusas.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 22:5)
ergo operum fidens non protinus horrida campi iugera, sed caelo dextram metitur, humique pressus utroque genu collecto sanguine discum ipse super sese rotat atque in nubila condit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권261)
vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 271:1)
Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:2)
Pro eo quod apud nos dicitur Deus, Hebraica veritas habet, Eloim, quod est plurale hujus singularis, quod est El. Quare ergo non dictum est El, quod est Deus, sed Eloim, quod apud Hebraeos dii sive judices interpretatur, nisi hoc ad multitudinem personarum accommodetur, ut videlicet eo modo insinuetur pluralitas in Deo, quomodo et Trinitas;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION