라틴어 문장 검색

Qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed commissa pro firmitate animi tacuisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 37:2)
Post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depresses aliquos iudiciorum eripiens flammis, Non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse firmabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 7:1)
et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte, subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 3:2)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Quo consilio prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 8:3)
Instat aper, pensat ueteri pro uulnere uulnus.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:2)
Mus redit, hunc reperit, cernit loca, uincula rodit, Hac ope pensat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:17)
Criminis ultores pensant pro crimine penam.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:5)
Hunc tenet, hunc lingit, pensatque salute salutem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:24)
sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit:
(아풀레이우스, 변명 20:1)
sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant.
(아풀레이우스, 변명 49:9)
"Quod nisi ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium."
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:7)
"Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:9)
Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saevioribus eum plagis aggreditur:
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:2)
Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION