라틴어 문장 검색

Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:24)
Prae omnibus autem cavenda suspicio est, amicitiae venenum, ut numquam male de amico sentiamus, nec mala dicenti credamus vel consentiamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:14)
sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:9)
Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:37)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
Sed nostras errasse manus quod penitet, error Haut nocet et nostros denigrat parcius actus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:2)
Sol animi, mentis oculus lumenque uianti, Proscripti patria, mortis solamen, origo Iusticie, uirtutum regula, linea recti, Subducat dubia certis, mendacia ueris, In certo figat animum dubiumque recidat, Erroris tergat tenebras uerique serenet Luce diem mentis et falsi nubila pellat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:31)
Nec stupor inuadat uestre munimina mentis, Si sibi sermo meus maculas erroris adoptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:7)
Error in humanis comes indefessus oberrat, Denigrare solet fermenti copia quicquid Humanus sermo uel mens humana voluptat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:8)
Si tamen officio finis respondeat, alter Non orantis erit error, non culpa medentis, Si primus finis fraudetur fine secundo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 4:9)
Acrior insultus uiciorum pugnaque maior Nobis incumbet, si nos diuiserit error;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:27)
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim Musica letatur Michalo doctore suosque Corrigit errores, tali dictante magistro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:22)
Qualiter alternans uultus erroris in ortu Fit puer inque die medio iuueneseit adultus, Mentiturque uirum tandem totusque senescit Vespere:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:4)
Ergo mihi describe uiam qua callis ad arcem Superni Iouis erigitur, nec deuia passim Errabunda ferar, nec nostrum deuius error Propositum perdat, uiduans mercede laborem."
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:10)
Hos gemit excessus, errores luget, abusus Deplorat mundumque dolet sub nocte iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION