라틴어 문장 검색

Sed, Dei gratia opitulante, velociore velo et remis viam maturantes, una ad civitatem Caiphas evasit, civibus Christianis auxilium a terra in arcu et sagitta illi ferentibus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:7)
Ammiraldus vero graviter vulneratus, vix evasit cum decem militibus, sed quingenti milites in falsa fide praesidium cum Sarracenis intrantes, a duce et ammiraldo suo sequestrati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:3)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)
qui universi in sagitta et gladio ab hostibus perempti ac detruncati, perierunt, praeter paucos, qui vix evadentes, retulerunt quae gesta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:4)
Nulli evaserunt praeter duas buzas, quae de numero tredecim navium erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:3)
Jam vero tenebris relatis et prorsus sole sublato, vitam desperans, primores sui exercitus convocans, debilitatem sui corporis detexit, nec se posse mortem nunc evadere attestatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:6)
Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 75:2)
Tu quomodo evasisti, cum tam piger sis?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 187:64)
Lucrum est enim evasisse incrementa peccati, lucrum fugisse deteriora, et ad meliora transisse.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 5:24)
I, 23, 24) eum qui evaserit ex hoc corpore, si meruerit tamen, cum Christo futurum, quid sit mors, quid etiam vita consideremus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:2)
Dicit autem ut similis sit damulae, quae evadit de retibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:24)
Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:25)
ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:28)
ne singulae eorum velut aequatis fatigentur praeliis, et evadendi de angustiis naturalibus, ac serpendi latius facultatem haberet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:12)
19, 26), quae totum orbem divino incendio perire crederet, quid miraris si virum non potuit sequi, cum ipse justus ab angelis monitus vix evaserit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION