라틴어 문장 검색

Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
Ab anima naturam dicit incipere, quia per gratiam Spiritus sancti nascimur spiritualiter, ac sumus filii Dei magis quam servi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:46)
Corpora summi spiritus dici possunt etiam angeli, ab eo ut dictum est spiritualiter vivificati, vel etiam corpora dicit, secundum quod omnem creaturam corpoream dicimus, hoc est circumscriptam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:5)
Ad quos etiam divina gratia praedicationem Evangelii directam esse, ipsa ejusdem Epistola ad Magnum oratorem perhibet, his verbis [Anmerkung]:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:11)
nec Sibyllae vel Virgilii vaticinia spiritualis doctor Augustinus sanctorum prophetiis inserere timuit, attendens illud Apostoli:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:6)
Nec ipsorum daemonum testimonia Evangelium reticuit, cum ad eorum expulsionem, Domino veniente, eum Jesum Christum, seu Filium Dei inclamarent ac confiterentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:10)
sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:9)
At nunc etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis, videmus comoedias legere, amatoria Bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:11)
) Quid facit cum Psalterio Horatius, cum Evangelio Maro, cum Apostolo Cicero?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:21)
Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror plus in sacra doctrina spirituales viros ex ipso scientiae studio, quam ex religionis merito profecisse, et quo quisque sanctior ante conversionem, suam, amplius eum in sancta eruditione sua valuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:8)
cum autem foris sunt, plurimum prosunt, non verum dicendo, quod nesciunt, sed ad verum quaerendum carnales, et ad verum accipiendum spirituales Catholicos excitando.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:13)
nec carnalibus armis, sed spiritualibus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:40)
Unum denique simile dictum beati Gregorii dicitur, quod hi qui suae solatium imperitiae quaerunt, cum ea de fide interrogantur ad quae respondere non sufficiunt, statim objiciunt illud, inquam, quod in homilia Evangeliorum XX, cum de resurrectione corporum loqueretur, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:14)
Quae quidem duo beatus Gregorius distinguit homilia 6, lib. II in Evangelia:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:10)
Unde ipse nos ad spiritualium donorum desiderium exhortans in prima ad Corinthios Epistola, dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION