라틴어 문장 검색

eventum licet ancipitem, ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam, mentibus exspectantes impavidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 9:2)
Inter quae Valens audito lugubri bellorum direptionumque eventu, Saturninum equestris exercitus ad tempus cura commissa, suppetias Traiano ferentem misit et Profuturo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 3:1)
docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 1:3)
Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante Iustitia publicatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 7:1)
Sed orientalis turma novo neque ante vise superavit eventu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:1)
Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:5)
et propter famam classis, quae et de Africa et de Hispania ad vastandam Italiam ventura dicebatur, Walanem filium Bernhardi patruelis sui cum illo esse iussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris adferret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 812 214:2)
Trallibus de euentu Mithridatici belli magica percontatione consultantibus puerum in aqua simulacrum Mercuri contemplantem quae futura erant CLX uersibus cecinisse.
(아풀레이우스, 변명 40:9)
at nunc adeo patientem te ei praebes itaque eum indulgentia corrumpis, adeo ei nulla re aduersare, ut per haec suspicacioribus fidem facias.
(아풀레이우스, 변명 96:9)
"Sed si paulisper audientiam publica mihi tribuerit humanitas, facile vos edocebo me discrimen capitis non meo merito, sed rationabilis indignationis eventu fortuito tantam criminis invidiam frustra sustinere."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:6)
Tunc invocato hilaro atque prospero Eventu cursu me concito proripio, ut Hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum currulem nimio velocitatis refectum.
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:3)
"His omnibus salubri consilio recte dispositis occurrit scaevus eventus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:71)
"nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:3)
Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:11)
Siquidem laetitia dicitur exultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION