라틴어 문장 검색

eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die lustrico extitit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 2:1)
Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:1)
quod futurum compluribus quidem signis, sed uel euidentissimis duobus apparuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 1장 1:2)
nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis euidens sit contemptu magis quam gratia electum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 1:3)
26. Et si hec, que uti principia sunt, ad probandum quod queritur non sufficiunt, quis non ab illata conclusione per talia precedente mecum oppinari cogetur, pace videlicet annorum duodecim orbem totaliter amplexata, que sui sillogizantis faciem Dei filium, sicuti opere patrato, ostendit? 27.
(단테 알리기에리, Epistolae 33:1)
Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 9:6)
Satis igitur declarata subassumpta principalis, quia conclusio certa est:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:65)
Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:24)
Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:23)
Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:33)
Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:14)
Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:60)
Nam in extremitate maioris ponunt 'lucem', in predicato vero conclusionis 'auctoritatem':
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:65)
Et cum arguendo inferunt 'sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate', dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:11)
Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION