라틴어 문장 검색

"vivisne an adhuc manet ira superstes, perfide, nec sedes umquam meriture quietas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권306)
Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:2)
susceptamque fidem Brittani usque in tempora Diocletiani principis inuiolatam integramque quieta in pace seruabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. IV.5)
A ego non aliter tristes euincere morbos optarim, quam te si quoque uelle putem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 172)
At mihi quid prosit morbos euincere, si tu nostra potes lento pectore ferre mala?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 173)
interim cum in senatu vicisset sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 36:1)
in hanc sententiam ut discederetur iuniores patrum evincebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:1)
tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 260:1)
comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt ut M. Furius Camillus crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 296:1)
quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 79:1)
sed evicit omnia adsuetus praedae miles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:3)
cum omnia obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi, tantum quod exstaret aqua quaerentibus ad quieter parvi temporis, necessarium cubile dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 30:1)
quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 641:1)
ad id cum per colloquia principum succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut permitterent se Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 104:1)
quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 506:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION