라틴어 문장 검색

Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praepalato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 110:1)
Veientes ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 239:1)
itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 36:2)
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli - conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur - intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 534:1)
is cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 302:1)
Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 654:1)
Fulvius legatus, propulsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:3)
itaque eam infectam rem M. Fulvius Paetus T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 111:1)
Fulvium consules.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 140:6)
Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt, diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 147:3)
Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam ambiguae victoriae fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 153:2)
Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 156:1)
et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 320:1)
Fulvius et L. Postumius Megellus propraetores ambo, stativa in eis locis habere iussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 374:2)
consules Fulvio ut ex Falisco, Postumio ut ex Vaticano exercitum ad Clusium admoveant summaque vi fines hostium depopulentur scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 380:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION