라틴어 문장 검색

aspicias illam sibi parva paventem et pro dimisso tantum pallere marito, iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat, iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro, cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso lumine doctisonas spectare libentius artes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium61)
"cernis inexperto rorantes sanguine ventos, et plumis stillare diem?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권204)
Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 719)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
Intonsi crines longa ceruice fluebant, stillabat Syrio myrtea rore coma.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 412)
Quia edepol ipsum lenonem evomunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 1115)
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장9)
et primo non remittit propter brevitatem, simul autem plus umoris habet congestum, non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장11)
Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장32)
item est in Arcadia Nonacris nominata terrae regio, quae habet in montibus ex saxo stillantes frigidissimos umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장66)

SEARCH

MENU NAVIGATION