라틴어 문장 검색

Nos vero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:1)
Atque revera dicendum est, simplicum naturarum cognitionem bene examinatam et definitam instar lucis esse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:2)
Nam opportunitatis maturitas vel immaturitas est (ut antea diximus) ad amussim examinanda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:10)
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi ". Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장4)
Statimque rex: " Quis est, inquit, in atrio? ". Aman quippe exterius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, ut iuberet Mardochaeum suspendi in patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
(불가타 성경, 에스테르기, 6장4)
circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장34)
Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates, suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut sacrificarent;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장8)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장4)
Huic si copules septem, sedecim quadrati forma se suggerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:9)
Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 3:1)
Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 12장4)
Verum enim vero parum abest quin hisce collectaneis examinandis oleum et operam perdiderim.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.139)
pro telo geritur quidquid suggesserit ira.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit4)
Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona valetudo calidi et frigidi, umidi et aridi, densi et rari certo et quasi examinato modo continetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION