라틴어 문장 검색

Namque post chaos, ubi primum coepit confusa deformitas in rerum formas et in elementa enitescere, terraque adhuc humida substantia in molli atque instabili sede nutaret, convalescente paulatim aetherio calore atque inde seminibus in eam igneis defluentibus haec sidera edita esse creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:2)
Sternitur, exanimisque tremens procumbit humi bos
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 3:5)
Decidet exanimis, vitamque reliquit in astris Aereis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:2)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
Quales aeriae liquentia flumina circum, Sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, Consurgunt geminae quercus intonsaque caelo Attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 26:3)
Et quamvis primo nutet casura sub Euro, Tot circum silvae firmo se robore tollant, Sola tamen colitur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:69)
Credas, aut tecta nefandas Corripuisse faces, aut iam, quatiente ruina, Nutantes pendere domos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:54)
Ignota obscurae viderunt sidera noctes, Ardentemque polum flaminis, coeloque volantes Obliquas per inane faces, crinemque timendi Sideris, et terris nutantem regna cometen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:4)
Tunc cardine tellus Subsedit, veteremque, iugis nutantibus, Alpes Discussere nivem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:18)
Sed cum membra premit fugiente rigentia vita, Vultusque exanimes, oculosque in morte natantes, Necdum est ille dolor, sed iam metus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:13)
non ante revellar, Exanimem quam te complectar, Roma, tuumque Nomen, libertas, et inanem prosequar umbram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:48)
Cum tantum nutaret onus, telluris inanes Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:32)
at illi Robora cum vetitis prensarent altius ulnis, Nutaretque ratis populo peritura recepto, Impia turba super medios ferit ense lacertos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:21)
Felix, qui potuit, mundi nutante ruina, Quo iaceat iam scire loco.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:36)
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION