라틴어 문장 검색

Juvenibus quibusdam ingenuis sibi adscitis, Franklinius societates literarias plurimas instituit, quae Bostoniam, Eboracum Novum, aliasque ad urbes, paulatim serpsere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.14)
Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM AETOLUM 4:2)
usque adeo largos haustus e fontibus magnis lingua meo suavis diti de pectore fundet, ut verear ne tarda prius per membra senectus serpat et in nobis vitai claustra resolvat, quam tibi de quavis una re versibus omnis argumentorum sit copia missa per auris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:18)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)
varius concinnat id aeër. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum, commovet atque aeër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:9)
Aut enim gradiuntur animantia aut serpunt aut nando volandove vivunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 6:3)
quae serpunt ovis nascuntur exordio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 7:2)
Perque imas serpit valles, et Gallica certus Limes ab Ausoniis disterminat arva colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:35)
Vos quoque, qui cunctis innoxia numina terris Serpitis, aurato nitidi fulgore dracones, Pestiferos ardens facit Africa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:61)
Indignas premeret pestis cum tabida fauces Inque ipsos vultus serperet atra lues, Siccis ipse genis flentes hortatus amicos Decrevit Stygios Festus adire lacus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVIII1)
serpit latenter membris infunditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2693)
nam si somnus munus deorum est, ut et dono divum gratissima serpit, non sine infelicitate ex abrupto deorum munus abscedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1765)
quae cum vidisset repertum fontem hiatu terrae receptum exaruisse, ad patrem detulit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 37717)
quod quia aperte non audet, latenter et paulatim ad hoc serpit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4113)
vere- cunde autem ait 'serpere', hoc est humiliter procedere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 124)

SEARCH

MENU NAVIGATION