라틴어 문장 검색

noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 21 1:7)
nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior P. Silio quisquam est, te tamen excepto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 21 1:6)
Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 4:6)
revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 3:7)
Animadvertebas igitur, etsi tum nemo erat admodum copiosus, verum tamen versus ab is admisceri orationi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 26:9)
nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:2)
Ut computatio facilior reddatur, fingamus orbem Lunae circularem esse, & inaequalitates omnes negligamus, ea sola excepta, de qua hic agitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 29:3)
"Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto siquid Masuri rubrica vetavit?"
(페르시우스, 풍자, satire 543)
Iter commode explicui, excepto quod quidam ex meis adversam valetudinem ferventissimis aestibus contraxerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Valerius, domine, Paulinus excepto Paulino ius Latinorum suorum mihi reliquit;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1041)
admiscenda tamen venus est secura timori,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 127:4)
ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, me tamen excepto, qui precor esse tuus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 73)
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus non aptum numeris nomen habere meis, in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus, nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 141)
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae, tam mites Graios indicat esse viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1423)
"Plautius, ut posset specie numeroque senatum fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum augeat, in longis vestibus esse iubet;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권442)

SEARCH

MENU NAVIGATION