라틴어 문장 검색

Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 95:1)
Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles ;
(세네카, 행복론, Liber II 131:3)
excerpere singulos non potuerunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 131:6)
Excerpe itaque te volgo, Pauline carissime, et in tranquilliorem portum non pro aetatis spatio iactatus tandem recede.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 109:1)
Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 120:2)
CATIVS CRISPVS municipalis κακοζήλωσ dixit post relatum exemplum Othryadis:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 16:14)
qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro, quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus, qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 84)
quid vos eloquii canam Latini, Arpinas, Patavine, Mantuane, et te, comica qui doces, Terenti, et te, tempore qui satus severo Graios, Plaute, sales lepore transis, et te multimoda satis verendum scriptorum numerositate, Varro, et te, qui brevitate, Crispe, polles, et qui pro ingenio fluente nulli, Corneli Tacite, es tacendus ori, et te Massiliensium per hortos sacri stipitis, Arbiter, colonum Hellespontiaco parem Priapi, et te carmina per libidinosa notum, Naso tener, Tomosque missum, quondam Caesareae nimis puellae ficto nomine subditum Corinnae?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium37)
namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:3)
quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:5)
capti hospitis genua complector iumenta sisto, frena ligo sarcinas solvo, quaesitum volumen invenio produco, lectito excerpo maxima ex magnis capita defrustans.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 8:2)
Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles, sed venies melior - vatum non irrita currunt omina - . quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii66)
Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae, unde suae iuxta prospectat moenia Romae proximus ille deus, Fama velocior intrat nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii67)
Nestorei mitis prudentia Crispi et Fabius Veiento - potentem signat utrumque purpura, ter memores implerunt nomine fastos - et prope Caesareae confinis Acilius aulae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, Statii de Bello Germanico fragmentum2)

SEARCH

MENU NAVIGATION