라틴어 문장 검색

Quod si parum in utrolibet genere medicamenta proficiunt, totum ulcus usque ad sanam carnem excidi oportebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 59:4)
ideoque ne excidi quidem sine magna exulceratione possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 64:8)
quod ipsum quoque excidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 19:3)
Sana excidi s debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:7)
nam quod ad testiculi vehementer cum ima tunica connexum est, excidi sine summo periculo non potest:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 3:6)
At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 1:4)
Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:3)
Mulciber, ut perhibent, his oscula coniugis emit moenibus et tales uxorius obtulit arces.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:34)
Semiferos partus metuendaque pignora matri moenibus et mediis auditum nocte luporum murmur et attonito pecudes pastore locutas et lapidum diras hiemes nimboque minacem sanguineo rubuisse Iovem puteosque cruore mutatos visasque polo concurrere lunas et geminos soles mirari desinat orbis:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:1)
sic hostes punire solent, haec praemia solvunt excidiis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:135)
hoc genus emptori cives cum moenibus offert, hoc vendit patriam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:171)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
Prospera sed quantum nostrae spes addita menti, tantum exempta Getis, qui vertice proximus astris post Alpes iam cuncta sibi promisit apertas nil superesse ratus, postquam tot lumina pubis, tot subitos pedites, equitum tot conspicit alas cinctaque fluminibus crebris ac moenibus arva seque velut clausum laqueis, sub pectore furtim aestuat et nimium prono fervore petitae iam piget Italiae, sperataque Roma teneri visa procul.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:177)
iactata procul dicuntur in hostem fulmina divinique volant pro moenibus ignes, seu caelum seu Roma tonat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:190)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)

SEARCH

MENU NAVIGATION