라틴어 문장 검색

Dicamus iam de reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:2)
Quae singula minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 1:19)
Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut ad frigus evitandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:13)
Et adiecit Esther loqui coram rege et procidit ad pedes eius flevitque et locuta ad eum oravit, ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas, quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장3)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
Excogitari potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:5)
nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:3)
Nihil, inquam, uerius excogitari potest;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:33)
— Immo omnium, inquam, quae excogitari possunt iudicat esse miserrimam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:26)
sic fit igitur ut euentus praescitae rei nequeat euitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:5)
quoque nihil sceleratius excogitari potest, cum ex prouidentia rerum omnis ordo ducatur nihilque consiliis liceat humanis, fit ut uitia quoque nostra ad bonorum omnium referantur auctorem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:6)
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:2)
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 31장5)
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장2)
Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION