라틴어 문장 검색

Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:2)
Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:6)
Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:1)
postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:3)
Sic excultae quinquennio arbusculae habilestranslationi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 6:2)
Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:3)
Fulcinio suffragium ad honores pollicitus monuit ne facundiam violentia praecipitaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 19장2)
mox Valerius Messalinus, cui parens Mes- sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa duritiae veterum melius et laetius mutata;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장3)
Calibus ortus, patre atque avo consularibus, cetera equestri familia erat, mitis ingenio et comptae facundiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장4)
ad summa provectos incorrupta vita et facundia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 6장7)
adnotabant seniores, quibus otiosum est vetera et praesentia contendere, primum ex iis qui rerum potiti essent Neronem alienae facundiae eguisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장4)
tum lustratum rite exercitum ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장3)
namque facundiam tuendis civibus exercebat, largitionem adversum amicos, et ignotis quoque comi sermone et congressu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장3)
non enim solitas tantum fruges nec confusum metallis aurum gigni, sed nova ubertate provenire terram et obvias opes deferre deos, quaeque alia summa facundia nec minore adulatione servilia fingebant, securi de facilitate credentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 2장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION