라틴어 문장 검색

At quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiva planta direpta trunco vel terrae vel etiam stirpi recisae inseritur, quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis, vim generandi vel in totum perdit, vel certe minuit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 16:3)
Ac ne ista, Silvine, miremur, liberos suos nonnulli nuptiis votisque quaesitos avare nutriunt, nec disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 2:3)
Maxime autem aratris excolunt,qui sic formatas vineas habent, eamque rationem sequuntur detrahendi vitibus bracchia, quod ipsa capita sine ulla extantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:2)
Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
altera, ut religata vitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 13:6)
Quidam melius existimant oculis excolere, et chorda simili ratione disponere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:1)
postero et sequentibus, cum iam radiculae seminum convaluerunt, rastris excoli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 5:3)
Sic excultae quinquennio arbusculae habilestranslationi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 6:2)
illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 1:2)
postea luxuriantem virgea cum comparibus haraclaudi oportebit, ne velut puerili nimia exultatione macescat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 18:2)
Nam cum saepius tradantur,celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 3:3)
nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum induxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari consules specie recusantis flagrantissime cupiverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장3)
neque facturam ultra et posse se puerili verbere moneri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장3)
spectaret populus hunc decore imperatorio, illum puerili habitu, ac perinde fortunam utriusque praesumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장6)
Nero puerilibus statim annis vividum animum in alia detorsit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION