라틴어 문장 검색

veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno ac perfecto auditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 2:2)
Venderet excultos colles cum praeco facetus Atque suburbani iugera pulchra soli, 'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesse Vendere:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXXV1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Hoc iacet in tumulo raptus puerilibus annis Pantagathus, domini cura dolorque sui, Vix tangente vagos ferro resecare capillos Doctus et hirsutas excoluisse genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LII1)
Sic fora mirentur, sic te palatia laudent, Excolat et geminas plurima palma fores:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVIII2)
Fila lyrae movi Calabris exculta Camenis:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XCIV6)
lacrimaeque decorae ipse etiam fletus habebat aliquid venustatis, ortus aut a gaudio, ut Terentius o lacrimo gaudio, quod et congruit puero propter victoriam inopinatam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3431)
inventas aut qui vitam excolvere per artes qui erudierunt et ornaverunt vitam per inventa artificia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6631)
dictis divinum adspirat amorem id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3731)
hinc etiam illud est 'atque horum asperrima pascunt', et supra 'Aurunci Rutulique serunt', id est nec operis suis excolitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3193)
male autem quidam 'Corycium' proprium esse adserunt nomen, cum sit appellativum eius, qui more Corycio hortos excoluit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1276)
"Quod si ingressus aliquam domum omnia exculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum et illis bonis rebus multo esse meliorem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:10)
Gaius vero filius eius disertus, Gaiusque Tuditanus cum omni vita atque victu excultus atque expolitus, turn eius elegans est habitum etiam orationis genus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 1:1)
Nec multo secus P. Lentulus, cuius et excogitandi et loquendi tarditatem tegebat formae dignitas, corporis motus plenus et artis et venustatis, vocis et suavitas et magnitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 234장7)
quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION