라틴어 문장 검색

quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:2)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
tr(ibunis) pl(ebis) adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi stantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:4)
excusans quidam testem e prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:3)
irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 1:1)
sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 40장 3:1)
excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 2:3)
edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non adesset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:1)
nullo igitur officii aut ambitionis in quemquam genere omisso, quotiens cena principem acciperet, aureos excubanti cohorti uiritim diuidebat, nec minus alium alia uia militum demerebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 2:1)
Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 5:2)
praetor infensum senatui Gaium ne quo non genere demereretur, ludos extraordinarios pro uictoria eius Germanica depoposcit poenaeque coniuratorum addendum censuit, ut insepulti proicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 3:4)
Inde ex captivis spadonibus, quis Alexander esset, monstrantibus Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 20:2)
Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret, quod deprecaretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 15:1)
"Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam audeat aut condonare, nec imperium vivus amittam, idemque erit regni mei, qui spiritus finis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:15)
paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 10장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION