라틴어 문장 검색

Vitia enim nostra que amamus defendimuset malumus ea excusare quam exuere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 13:9)
Et si contigerit fidelitatem mendacioredimere, non mentieris sed potius excusabis, quia tibi honesta causa est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:28)
Non ergo se excuset aliquis ab helemosina, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:13)
Nec excuset aliquis ab helimosina, dicens con:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 10:1)
Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse, quo ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:23)
ut acquirendae ejus gratia excuses te a coena illius qui ad nuptias Verbi te invitavit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:6)
tu cave ne excuses, sed vestem te indue nuptialem, et utere convivio divitis;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:7)
ne dives qui te invitaverat, cum excusaveris te, dum es saecularibus occupatus, alios invitet, et tu excludaris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:8)
Ibimus ad eos, qui recumbunt in regno Dei cum Abraham, Isaac, et Jacob, quoniam rogati ad coenam non se excusaverunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:3)
Quiesce, quoniam non habes quod excuses.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:19)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
Frequenter incerto fidei atque opinionis suae mens lubrica est, sed tamen caro deliciis et luxuria vacat, ut frugalitas errorem mentis excuset, sicut multi sunt haereticorum qui praetendere volunt corporis continentiam, ut assertionis suae fidem testimonio sobriae carnis acquirant:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:10)
denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus, nihil fateri compulsus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:3)
Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 6:1)
quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION