라틴어 문장 검색

Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus inligetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus qui praecepta rusticis conscripserunt, neque immerito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 22:3)
Cur enim aut e duro natam virgam, aut etiam ex fecundo malleolo, quem ipsi probassent, decisam sagittam repudiabant, si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:1)
Vergilio de industria occasum sic repudiante, Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 5:4)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:6)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:6)
Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:5)
Solae ex omnibus nocentes taxi repudiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:3)
etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae velut excusando exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장18)
dein collecto animo respondit nequaquam decorum pudori suo legere aliquid aut evitare ex eo cui in universum excusari mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장4)
reditum Agrippinae excusavit ob inminentem partum et hiemem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장3)
simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장8)
Germanos numquam satis excusaturos quod inter Albim et Rhenum virgas et securis et togam viderint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 59장9)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION