라틴어 문장 검색

Nam cum 'caelum' semper ἑνικῶσ dicatur, 'mare' et 'terra' non semper, et 'pulvis,' 'ventus' et 'fumus ' non semper, cur' indutias' et 'caerimonias' scriptores veteres nonnumquam singulari numero appellaverunt, ' ferias' et 'nundinas ' et 'inferias ' et 'exequias' numquam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 13:4)
Interim corpus Richardi post multas iniurias et contumelias (quae pro commemorationibus funebribus et exequiis plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:4)
Circa idem fere tempus allatus quoque est nuncius de morte Caroli regis Galli, cuius nomine celebratae sunt exequiae solennes et regiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 18:2)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
(불가타 성경, 판관기, 20장26)
" Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
(불가타 성경, 아모스서, 4장4)
atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 16장2)
quae tantas expiet iras victima?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:10)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)
Augustas par victima mitigat umbras.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:49)
dabitur tibi debita pridem victima:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:163)
tunc Cotta Messalinus, ne imago Libonis exequias posterorum comitaretur, censuit, Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 32장2)
quo intemperanter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans et magis insolescente Plancina, quae luctum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 75장3)
etiam quorum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem testabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장5)
Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis exequiis frequentaretur petivit a senatu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 48장1)
quo initio invidiae non eiusdem ait mactare divo Augusto victimas et posteros eius insectari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION