라틴어 문장 검색

et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:3)
Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:4)
Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 53 56:2)
Sed ulterius huic certamini me senex invalidus subtraho et in sententiam Mantuani rhetoris libenter pergo:
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 4:1)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)
Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ἐκεχειρίαν dixerunt, exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 9:1)
versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 10:3)
Unde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his quas supra dixi fabulis delicta sua et petulantias dictorum quibus multos ante laeserat diluisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:2)
in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis, diem dicendo eximentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 1:2)
Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, X 9:4)
Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui Teque aspectu ne subtrahe nostro et in Georgicis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 8:1)
Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio quod oscedo appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 10:1)
Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 9:1)
Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 1:1)
Nam si me inquit non fallit quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION