라틴어 문장 검색

Vitellius ventre et gula sibi inhonestus, Otho luxu saevitia audacia rei publicae exitiosior ducebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장3)
sed invisum memoria delationum expositumque ad invidiam Marcelli nomen inritaverat Caecinam, ut novus adhuc et in senatum nuper adscitus magnis inimicitiis claresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 53장3)
Ad ea Antonius Primus (is acerrimus belli concitator) festinationem ipsis utilem, Vitellio exitiosam disseruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 2장1)
Tampius Flavianus, natura ac senecta cunctator, suspiciones militum inritabat, tamquam adfinitatis cum Vitellio meminisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 4장3)
exitiosiore discordia non suspicionibus vulgi, sed perfidia ducum turbabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장2)
quae seditiosa et corrumpendae disciplinae mox in praedam vertebat, nihil adventantem Mucianum veritus, quod exitiosius erat quam Vespasianum sprevisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장7)
cur enim e rostris fratris domum, imminentem foro et inritandis hominum oculis, quam Aventinum et penatis uxoris petisset?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장3)
id magis vitandum ne pervicacia quorundam inritaretur animus novo principatu suspensus et vultus quoque ac sermones omnium circumspectans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 8장4)
Lectae deinde pro contione epistulae Antonii ad Civilem suspiciones militum inritavere, tamquam ad socium partium scriptae et de Germanico exercitu hostiliter.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장1)
Octavius Pontiam Postuminam, stupro cognitam et nuptias suas abnuentem, impotens amoris interfecerat, Sosianus pravitate morum multis exitiosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장5)
namque aderat qui nosceret, Baebius Massa e procuratoribus Africae, iam tunc optimo cuique exitiosus et inter causas malorum quae mox tulimus saepius rediturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 50장6)
histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 3:3)
'Galba Cupido, fruaris aetate tua,' maxime irritati ad talem iocorum petulantiam, quod ante paucos dies exierat in uulgus, laudanti cuidam formam suam ut adhuc floridam et uegetam respondisse eum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 2:4)
'princeps qui delatores non castigat, irritat.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 9장 3:4)
sedit inmobilis - credo, praecoqui gaudio verita inritare fortunam - , adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION