라틴어 문장 검색

Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:7)
nunc etiam languori tuo gratias ago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:5)
| Quod solum igitur salvo pudore poteram, contingere languorem simulavi, conditusque lectulo totum ignem furoris in eam converti, quae mihi omnium malorum causa fuerat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:9)
Mox perfricata diutius fronte Quid autem ego inquam "mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:22)
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 1:1)
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, plenaque purpureo subrubet uva mero, cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, aëre non certo, corpora languor habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 25:1)
Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, mittere rem siquis, qua caret ipse, potest, longus enim curis vitiatum corpus amans non patitur vires languor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 101)
Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권527)
Omnia languor habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:9)
Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe visaque causatur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:3)
quo cubat ipse deus membris languore solutis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:12)
et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 71:10)
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 312)
ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 810)

SEARCH

MENU NAVIGATION