라틴어 문장 검색

hoc autem dicto latenter etiam Latini pudorem exonerat, qui Turno etiam suam promiserat filiam, dicens causam reipublicae praeponderare debere et propter pacem civium Turno Aenean esse praeferendum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3563)
sed nulla lassitudo impedire officium et fidem debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25a 1:5)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Utcunque ergo lassitudine abiecta cenatoria repetimus et in proximam cellam ducti sumus, in qua tres lecti strati erant et reliquus lautitiarum apparatus splendidissime expositus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 21:3)
Exonerata ille vesica aquam poposcit ad manus, digitosque paululum adspersos in capite pueri tersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:9)
Unus forte ex vectoribus, qui acclinatus lateri navis exonerabat stomachum nausea gravem, notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio, execratusque omen, quod imitaretur naufragorum ultimum votum, in cubile reiectus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 103:9)
Voluerunt enim antequam conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior ventus distulit curationis propositum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:22)
Ecce etiam rigido concussae flamine nubes exonerabantur, nec rupti turbine venti derant aut tumida confractum grandine caelum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:7)
| Ut traduceres annos primo florentes vigore senectaeque ultimae mihi lassitudinem imponeres?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:18)
Mox perfricata diutius fronte Quid autem ego inquam "mali feci, si dolorem meum naturali convicio exoneravi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:22)
Hac prece quaeso, exonera mentem culpaeque ignosce minori, et quandoque mihi fortunae arriserit hora, non sine honore tuum patiar decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:8)
Non labra diduxerunt, non moverunt manum, non denique assurrexerunt saltem lassitudine sedendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 2:2)
Pallade placata lanam mollire puellae discant et plenas exonerare colos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권527)
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, attamen hanc odiis exonerate fugam, caelestique viro, quis me deceperit error, dicite, pro culpa ne scelus esse putet, ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 312)
non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed omnia luxu antecapere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION